monumenta.ch > Augustinus > sectio 11 > sectio 19 > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 5, 64
{XI} sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus - XII enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant -, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes.